monumenta.ch > Plinius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 129
{LXXIX} Unum etiamnum arborum medicinis debetur mobile medicamentum, quod oporicen vocant. fit ad dysintericos stomachique vitia in congio musti albi lento vapore decoctis malis cotoneis V cum suis seminibus, punicis totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod rhun Syriacam vocant, croci semuncia. coquitur usque ad crassitudinem mellis. His subtexemus ea, quae Graeci communicatione nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent.